TERRAS DE PENAGOYÃ

Apesar de nos tempos de hoje não ser uma realidade correspondente
ao que era no passado, defendo a sua promoção e estudo.
Porque a nossa história deve ser estudada, preservada e publicitada.
"SE NÃO DEFENDERMOS O QUE É NOSSO, QUEM É QUE O DEFENDE?"
2018 Monteiro deQueiroz
Anos 970 e 973 - Doação de Oliveira ao Mosteiro de Bagaúste
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA
DIPLOMATA ET CHARTAE
CI
Decerpsimus ex Libro Testamentorum Laurbanensis Monasterii.
(Ano) 970
Testamentum de monasterio bacalusti in ripa de durio
In nomine domini nostri ihesu christi. Ego christoforus confessor. Placuit mihi adque conueni per bone pacis et uolumptas nullus quoque gentis imperio nec suadentis articulo neque pertimescentis metu sed propria mibi accessit uolumtas ut facerem textum scripture testamenti post parte sancti mametis et sancti pelagii martiris christi cuius baselica fundata est in locum lauribanus territorio colimbrie. In domini nostri ihesu christi licet omnia que in unc mundum ad usum ominis conferuntur a deo qui creauit omnia ordinantur. Tamen ualde dignum est unde hoc quod accipit ex oc placeat puro oblationes instinctu. A deo is talibns preucntus oraculis pro it ut merear uestro sancto sufragio apud deum a cunctorum meorum nexibus absoluo peccaminum et desiderate eterne uite merear obtinere triumfum. Offero et done sacro sancto altario iam supranominato siuo et tibi primus ablla uel fratribus tuis qui ibidem in uita sancta perseuerauerint pro uictum alque ueslimentum monacorum id est do et offero meo monasterio uocabulo bacalusti In territorio timillopus in ripam fluminis durio all portum que dicitur bacalusti cum suis adiectionibus et cum suos canales et cum suas uarzas de ambas partes durio. Et offero adue uobis alia mea ecclesia uocabulo sancta eolalia cum suos domos terras uineas pomares pratis pascuis padulibus aquis aquarum uel sesegas molinarum in omnique circuitu et ipso sauto integro et terras qui iacent usque in muro qui diuident cum uilla de ciuitadelia et de portu de sancto uincenti et inde per lombo usque in sarmenia et de dextera parte per carrale antiqua usque ubi diuidet cum uilla de lombatella et cum uilla de nausti usque in sarmenia. Omnia ut dixi uobis confero pro remedio anime meo uel parentum meorum perpetim abitura. Quo et iurationem confirmo per deum patrem omnipotentem quia contra hunc meum factum nunquam ero ad inrumpendum. Et qui talia ausus fuerit contaminare uel infringere tam de meis propinquis quam de extraneis In primis sit excomunicatus ab omni cetui christianorum et cum iuda traditore abeat participio in eterna pena nunquam finienda. Et insuper quantum auferre templauerit in quadrulplo componat et ad seniorem patrie duo auri talentum. et unc meum factum plenum abeat roborem. Facta series testamenti VIIIª kalendas Magias. Era Millesima VIII.ª Ego christoforus confessor in hanc kartula testamenti manu mea r-|-|- oboro. Recemondus diaconus test. Gundemarus manu manu-|-. Vitiza presbiter test.
in PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA, DIPLOMATA ET CHARTAE, VOLUMEN I, FASCICVLVS I, pp 64, 65
_______________
PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA
DIPLOMATA ET CHARTAE
CVII
Ex Libro Testamentorum Monasterii Laurbanensis descripsimus.
(Ano) 973
Testamentum de monasterio bacalusti in ripa durio
Domnis inuictissimis hac triumfatoribus sanctisque martiribus sancti mameli et sancti pelagii martiris christi corum baselica scita est in locum predictum monasterio lauribano territorio colimbrio discurrente ribulo mondeco. Ego exigua hac pusilla munna cum peccatorum mole depressa in spe fiduciaque sanctorum meritis respiro non usquequaque disperatione deicio qui etiam teste conscientie reatui mei criminis sepe pauesco ut ergo per uos sanctissimi martires reconciliari merear domino atque sanctorum onmium sufragium fide supplicatione uotis omnibus imploro. Et ideo deuotioni mee extitit ut de paupertatula mea sancte ecclesie uestre aliquantulum ex uoto proprio conferre deberem. Et quia scriptum est - Vouete et reddite domino deo uestro - Et ideo cum omni affectu tandem ipsam meam deuotionem implere procuro acsi concedo et offero ecclesie uestre adque sacro sancto altario uestro pro uicto atque nestimento monacorum seu pro remedio defunctorum meorum qui migrati sunt de oc seculo siue pro luminaribus altariorum uestrorum uel elemosinis pauperum et pro memoria dominissimi mei domni ueremudi diue memorie seu et nostre ante deum ueniam merear consequi do et offero meo monasterio que uocitant bacalusti in territorio timillopus in ripam fluminis durio cum suis adiectionibus et cum suos canales et cum suas uarzenas de ambas partes durio. Et offero uobis alia ecclesia sancta eolalia que uobis testauit frater christoforus beate memorie domos terras uineas pomares pratis pascuis molinis in omnique circuitu et sauto et terras qui iacent usque in muro qui diuident cum uilla de ciuitadelia et de porta de sancto uincenti et inde per lombo usque in sarmenia et de dextera parte per carrale antiqua usque ubi diuidet cum uilla de lombatella et cum uilla de nausti usque in sarmenia. Omnia ut dixi liberum in dei nomine abeatis. Quo et iurationem confirmo per deum quia contra hunc meum uotum nunquam ero ad inrumpendum. Siquis tamen quo fieri non credo aliquis omo uenerit tam de meis propinquis quam de extraneis contra unc meum factum ad inrumpendum In primis sit excomunicatus et cum iuda traditore abeat participio in eterna pena. Et quantum auferre temptauerit in quadruplo componat. Et hunc meum uotum firmum aLeat roborem. Facta series testamenti XI kalendas aprilis. Era M XI.ª Ego munna in anc karta testamenti manu mea confirmo +.
Aloitus lucidi conf. - Roderigus tedoniz conf. - Gundesindus didaz conf.
Gundisaluus moneonis conf. - Sancius rex conf. - Sub christi nomine Rudesindus episcopus conf.
Ego christoforus confessor quo domna mea fecit mihi placuit et confirmaui +.
Gundemarus confirmo. - Recemondus diaconus test. - Vitiza presbiter test.
in PORTUGALIAE MONUMENTA HISTORICA, DIPLOMATA ET CHARTAE, VOLUMEN I, FASCICVLVS I, p 68
_______________
|
970,
973,
Bagaúste,
Cidadelhe,
Lombadela,
Nostim,
Oliveira,
Santa Eulália,
São Vicente,
Sermanha